Latin
CONCLUSIO
Robert Boyle, Chymista scepticus 388-2
Unproofread scanNot analysed yet
Carneade ita finem imponente sermoni contra receptam de Elementis doctrinam, Eleutherius judicans, sibi tempus defore multum cum eo loquendi antè ipsorum separationem, festinanter eum ita affabatur; Fateor, Carneades, te plura in Paradoxorum tuorum gratiam dixisse, quam expectabam. Licet enim complura ex Experimentis, quae memorasti, arcana non sint, nec mihi ignota fuerint, attamen praeterquam quod iis multa ex tuis propriis addidisti, tali ordine ea digessisti usibusque ejusmodi accommodasti, atque talia indè deduxisti, qualia mihi hactenus haud occurrere. Verùm, licet ea de causa propendeam, ut existimem, Philopenum, si te audiisset, vix parem futurum fuisse, in omnibus articulis Chymicam Hypothesin. adversus Argumenta, quibus eam impugnasti, propugnandi; mihi tamen videtur, quod utut Objectiones tuae evincere videantur magnam ejus partem, quod sibi sumunt, totum tamen non evincant; ac numerosa Experimenta eorum, quos tu Vulgares Chymicos vocas, etiam ipsa aliquid ex altera parte probare, dici possint. Quare, si tibi concedatur, te reddidisse probabile; Primo, differentes Substantias, in quas Mixta, Ignis ope, solent reso vi, non esse purae ac Elementaris Natura, ob hanc inprimis rationem, quod tantum adhuc de Natura Concreti, quod eas suppeditavit, retineant, ut etiamnum appareant aliquatenus esse compositae, ac saepè differre in uno Concreto à Principii ejusdem Denominationis in alio: Proximè, quoad numenum differentium harum Substantiarum, nec eas tas esse praecisè tres, quia in maxima parte Vegetabilium &Animalium Corporum Terra &Phlegma etiam inter earum Ingredientia est reperire; nec esse ullum Determinatum numerum, in quem Ignis (prout is quidem adhiberi solet) praecis è &Un versaliter omnia Mixta qualiacunque, tam Mineralia, quam alia, quae perfectè Mixta habentur, resolvit: Denique, complures esse Qualitates, quae ad ullam harum Substantiarum, ceu primariam istarum sedem, classemque, referri commodè nequeunt; ac nonnullas alias Qualitates, quae quantumvis praecipuam suam maximeque usitatam sedem in uno aliquo ex hisce Mixtorum Principiis, Elementisve, habere videantur, necdum tamen indè sic deduci possunt, quin &generaliora quaedam Principia ad eas explicandum debeant accerseri: Si, inquam, Chymici (pergit Elentherius) liberaliter tibi haec tria concesserint, spero te vicissim tam humanum &aequum fore, ut ipsis hasce tres proportiones alias largiaris: videlicet; Primò, complura Corpora Mineralia, proindeque reliqua probabiliter omnia, in Salinam, Sulphuream, &Mercurialem partem resolvere posse; atque ferè omnia Concreta Vegetabilia &Animalia posse, si non Igne solo, periti tamen Artificis, Ignem ceu praecipuum Instrumentum suum adhibentis, ope, in quinque discrepantes Substantias dispesci, Salem puta, Spiritum, Oleum, Phlegma, Terramque; quarum tres priores ob eam Operandi vim, quae duas posteriores tantoperè excedunt, haberi mereantur tria Principia Activa, &κατʼ ἐξοχὴν Tria Principia Mixtorum nuncupari.