Latin
CONCLUSIO
Robert Boyle, Chymista scepticus 391
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò ut (concludit ille, subridens) tu nunc possis, concedendo quod ego propono, existimationem Amatoris veri jungere famae dexteritatis acutè illud impugnandi Festinatione, qua urgebatur Cameades, ipsum responso ad callidam hanc blandiloquentiam interdicente; Donec (inquit) commodam nactus fuero occasionem, Opiniones proprias de Controversiis, de quibus disseruimus, tibi explicandi, non te spero exspectare, me meam ipsius de Argumentis à me adhibitis sententiam esse expositurum Quamobrem hoc duntaxat inpraesentiarum tibi dicam; quod, licet non modò subtilis aliquis Physicus, sed vel ipse ego speciosas formare exceptiones adversus nonnulla eorum possem, complura tamen etiam eorum sint istius notae, ut forte non sit in promptu ad ea respondere, quaeque Adversarios meos eo sint adactura, ut Hypothesin suam saltem mutent, &corrigant. Percipio, mihi opus non esse, te monere, Objectiones, à me structas contra Quaternarium Elementorum, &Principiorum Ternarium, non tam necessum fuisse ipsis Dogmatibus opponere (quorum alterutrum, maximè verò posterius, multò poterit propugnari probabilius, quam factum hactenus ab istis eorum Assertoribus videtur, quos mihi videre contigit) quam defectui ἀκριβείας &συλλογιστίοις Experimentorum illorum Analyticorum, quibus Vulgo nituntur ad ea demonstrandum Quare, si alterutra Opinionum, quae sub examen vocari; vel ulla alia de Elementis Theoria, Rationibus &Experimentis liquidò mihi fuerit probata, officiosum erit, at non absonum à ratione, ut exspectes, me non adeò deperiturum Dubia mea distrahentia, ut non malim ea cum Veritatibus indubiis commutare. Atque (finem sic facit subridens Carneades) non ita probrosum foret Sceptico, tibi fateri, ut ut ex praegressa Dissertatione colligere potueris, Peripateticorum Chymicorumque de Elementis &Principiis Doctrinas mihi non fecisse satis, me tamen tantum abesse, ut inveniam in quo acquiescam, ut aliorum Investigationes fortè vix minus quam meae ipsius mihi satisfecerint. FINIS. Nobilis Angli