Latin
TRACTATUS
Robert Boyle, Chymista scepticus 393
Unproofread scanNot analysed yet
TRACTATUS Cosmicis Rerum Qualitatibus. Cosmicis Suspicionibus. Temperie Subterranearum DeRegionum. Temperie Submarinarum Regionum. Fundo Maris. Quibus praemittitur Introductio ad Historiam QUALITATUM PARTICVLARIVM. Ex Anglicâ in Latinam linguam conversi. AMSTELODAMI, Apud JOHANNEM JANSSONIUM VVAESBERGE, &HAMBURGI Apud GOTHOFREDUM SCHULTZEN, cendis, quotque inanimata Corpora (qualia sunt omnes Chymicae productiones Ignis) constat non tam à Commentitia uila Forma Substantiali, quam ab harum Qualitatum Aggregato Denominari Distinguique; si, inquam, haec perpenderis, quodque Variatio vel Figurae, vel Molis, vel Motus, vel Situs, vel Nexu orpusculorum, undè ullum horum morporum componitur, mutare Fabricam ejus possit, fortassis una mecum induceris ad suspicandum, non adeò necessarium esse, ut Natura semper in promptu habeat Elementa, undè talia Corpora, quae Mixta vocamus, componat: neque adeò esse facile, ut Chymici aliique hactenus imaginati sunt, dignoscere (inter tot differentes Substantias, quę sine ulla extraordinaria peritia obtineri ab eadem portione materiae possunt) Quaenam existimanda sint, exclusivè ad omnia reliqua, in existentia ipsius Ingredientia Elementaria, multò minus determinare, quaenam Primigenea &simplicia Corpora coiverint ad eam componendum.