Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 53
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterquam enim, quod Argentum restans ad sensum haud mutatum videbatur, quod probabiliter apparuisset, si ex ullo Principiorum ejus tantum indè fuisset separatum: deprehendimus in aliis Mineralibus, minùs fixis Argento, ignem in partes adeò minutas dividere ea posse, ut ipsa secum, haudquaquam destructa eorum Natura s valeat asportare. Ita videmus in Argenti purificatione Plumbum ipsi mixtum (ad abigendum Aes, aliudve Metallum ignobile, quod Argentum vilius reddit) progressu temporis, si missum facias, ex Testa probratrice evaporare; si verò (uti solenne admodum est inter eos, qui insignes Metallorum quantitates simul purificant) Plumbum ab Argento follibus pellatur, id, quod aliàs in vaporum imperceptorum forma abiisset, magna ex parte non longè ab Argento, in fusci pulveris calcisve forma, quam, quippe ab Argento depulsam, Lithargyrum Argentum vocant, colligitur. Atque ita nos docet in pluribus locis Agricola, cum Aes, vel ejus Minera vi ignis cum Cadmis colliquatur, Favillas, quae magna copia sursum erolant, has quidem laquearibus Fornacum insidere, in minutarum &(maximam partem) albicantium Bullarum forma, quas exiddè Graca, eosque imitantes Officinae nostri Pompholyx appellant; alias verò ponderosiores partim adhaerere Fornacum parietibus, partim (maximè si opercula rasa non tegant) ad fundum subsidere, &ob cineritium suum Colorem, juxta ac Pondus, ab iisdem Graecas πόδος vocari, (quam vocem in ipsorum sermone Cineres significare, tibi dicere haud est opus.