Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 54
Unproofread scanNot analysed yet
)Adjicere possem, me non comperisse, ex Talco Veneto (dico Venetum, quod alia istius Mineralis genera solutiora deprehenderim) ex Lapide Oßifrago (quem Officinae Osteo-collam vocant) ex selenitide illa (quam Angli vocant Muscovy glaß) ex pura &fusibili Arena (ne alia Concreta nunc memorem) familiares meos, qui id tentarunt, potuisse ignis beneficio ullum ex Principiis Hypostaticis separare: quod tanto minus vocabis in dubium, si perpenderis Vitrum (docentibus ipsis Chymicis) posse confici sola Salis &Terrae, in exustae Plantae Cineribus restitantis, Colliquatione, &commune tamen Vitrum semel confectum tantoperè ignis viribus resistere, ut maxima pars Chymicorum Corpus id esse existimet, quod ipso Auro magis extra labefactationis aleam sit positum.