Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 56
Unproofread scanNot analysed yet
Quod ut aliquo patrocinio muniam, hocce meum ipsius Experimentum tibi referam; Cum scilicet nonnulla ligna aliquando destillarem, Buxum nominatim, dum Caput mortuum in Retorta manebat, atrum colorem, lignei carbonis ad instar, retinebat, licet Fictilis esset Retorta, &continuò in vehementi igne candesceret 3 sed quamprimum ex candenti vase in liberum Aërem expromebatur, carbones ardentes absque novae Calcinationis adminiculo, protinus in candidos cineres dilabebantur. Atque his duobus subjungam duntaxat obviam hanc ¬am Observationem; commune videlicet Sulphur (si purum sit, &ab aceto suo liberatum) in vasis clausis sensim sublimatum, in siccos flores sursum ferri, qui in Corpus ejusdem cum eo, ex quo emergebant; Naturę possunt extemplo liquari: quamvis, si Sulphur uras, in aëro libero, penetrantem, ut nosti, Fumum largiatur, qui Campana vitrea detentus in acidum illum liquorem, Oleum Sulphuris per Campanam dictum, concrescit. Usum horum Experimentorum, si cum eo conferantur, quod nuper ex Agricola tibi referebam, hunc esse velim; Etiam inter Corpora non fixa esse quaedam ita contexta, ut difficile futurum sit ostendere, quomodo ignis, uti quidem Chymici cum adhibere solent, in substantias Elementares ea possit resolvere.