Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 55
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim si unire tam firmiter Artifex possit adeò crassas comparatè particulas (ut iunt particulae Terrae, &Salis, quae communes Cineres constituunt) in corpus actionem Ignis eludens; quidni Natura in varias substantias minutiora corpuscula Elementaria, quae ipsi praesto sunt, valeat tam firmiter conjungere, ut neutiquam ea separare Ignis possit? Atque hac data occasione, Eleutherie, permittas, ut duo triave levia tibi Experimenta referam, quae, uti spero, ad praesentem nostrum sermonem magis facere deprehendentur, quam fortè prima fronte videbitur. Primum est, quod, cum (experiundi ergo) aliquantum fugitivi illius Concreti, Caphurae, Vitreo vasi immisissem, &leni igni exposuissem, deprehendi eam (ne unico quidem, quantum mihi aestimare licuit, grano post se relicto) ad vasis summitatem in Flores sublimari, qui albedine odoro, &c. non videbantur à Caphura ipsa differre. Alterum experimentum est illud Helmontis, locis uno pluribus affirmantis, Carbonem, in vase exquisitè clauso servatum, nunquam in Cineres posse calcinari, utut igni intenso diutissimè exposueris.