Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 62
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm enim verò Quantitas illa Sulphuris, quam Digestione eliciebamus nimis excedebat, quam ut in Oleo Vitrioli latere potuisset. Nec necessariò requiri Spiritus Vitriolatos ad ejusmodi Sulphuris, quale nostrum est, Constitutionem, facilè possem ostendere, si tibi indicare diversos eos modos luberet, quorum beneficio obtinui, quamvis non in tanta copia, Sulphur Antimonii; colore &inflammabilitate Sulphur commune referens. Et licet nunc non sit animus eos exponere, tibi tamen referam, me, ut viris quibusdam ingeniosis persuaderem, stillatitios Spiritus Vitriolatos ad ejusmodi Sulphur, de quo nobis sermo fuit, impetrandum non esse necessarios, nuda solius Spiritus Nitri ab aequiponderante crudo Antimonio Distillatione, brevi temporis spatio flavum &inflammabile admodùm Sulphur separasse, quod, quantum ego quidem novi, aequè Elementi nomen meretur, ac ulla res quam Chymici solent Ignis adminiculo ab ullo Minerali separare.