Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 63
Unproofread scanNot analysed yet
Possem fortassis alias super Antimonio Operationes tibi narrare, quibus ab eo elici id potest, quod mediante Igne indè extorqueri nequit; sed eas opportuniori loco reservabo, atque nunc duntaxat levidense hoc, at non à re abludens, Experimentum subnectam. Cum scilicet nuper notaverim, Urinosum &Commune Sal, unde Sal Armoniacum constat, indivulsa remanere in Igne in pluribus successivè factis Sublimationibus, quod ea facilè possint diffociari, idque exparte absque omni omninò Igne, si Concreto probè pulverisato Solutionem infundas Salis Tartaris, Salisve Cinerum Ligneorum. Hisce quippe diligenter mixtis Nares tuas acri admodùm Urinae odote senties feriti, ac forsan ex Oculis eriam aquam elici subtili eodem ac penetrante Corpore, faetorem producente; utroque hoc effecto inde nato, quod, vi Salis Alcalizati, Sal marinum, quod Salas Armoniaci compositionem ingrediebatur, retunditur, magisque fixum redditur; quo ipso illud, &Volatile Sal Urinosum divortium patiuntur, unde Sal posterius, nexu suo simul &semel solutum, inque motum actum, confestim incipit avolare, naresque &oculos occursantes offendere.