Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 66
Unproofread scanNot analysed yet
Huic Argumento infra tam fusè mihi erit insistendum, ut spe ducar, te fassurum, in causa non esse validarum rationum inopiam, quod veniam peto probationes meas differendi, donec sermonis mei series propositionem earum magis commodam magisque tempestivam reddiderit. Allegari insuper in rem primę meae Animadversionis potest, Obtineri absque Igne à Concretis quibusdam distinctas aliquas ejusmodi substantias posse, quae haud minus nomen Elementarium merentur, quam nonnulla, quae Spagyrici vi Ignis extorquent. Videmus Spiritum inflammabilem, sive ut Chymici volunt, Sulphur Vini, non modo separari ab ipso posse leni Balnei calore, sed vel radiorum Solarium, vel etiam Fimi Equini adminiculo distillari; cum tam fugacis reverâ sit Naturae, ut facilè haud sit fugam ipsius praestruere, etiam cum calorem externum non applicueris.