Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 65
Unproofread scanNot analysed yet
possit una sola in Retorta fictili Distillatione adigrad insignem veri Salis, promptè in Aqua dissolubilis, copiam largiendam quod nec acidum, nec odore Tartari instructum sensi, esseque adeò ferè volatile ac ipsum Vini spiritum deprehendi, ac revera tantoperè discrepare à natura eorum omnium, quae Ignis beneficio separari à Tartaro solent, ut plures Eruditi Viri, quibuscum hac de re sermonem habui, difficulter adduci possent, ut crederent, Sal adeò fugitivum à Tartaro proficisci posse, donec hac de re fide propria eos certiores redderem. Ac nisi pronum te crederem ad suspicandum, me sufflaminare potius quam maturare fidem &asseverationem in improbabilibus, convincere te possem anomali istius Salis, quod etiamnum apud me asservo, aut opsia. Quartum, quod in primae meae Considerationis patrocinium adducam, hoc est; Quod Ignis, etiam quando Corpus dividit in diversae Consistentiae substantias, haud plerumque in Hypostatica Principia id resolvere, sed duntaxat partes ejus in novas Texturas digerere, &hac ratione Concreta novae quidem reverâ, attamen compositae Naturae producere.