Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 69
Unproofread scanNot analysed yet
Atque idem insuper in diversis Scriptorum suorum locis tradit, se efficaci &indefesso hoc Agente, Metalla, Marcasitas, Lapides, Vegetabilia, &Animalia Corpora qualiacunque, ac ipsum etiam Vitrum (in pulverem prius comminutum) &,ut verbo dicam, omnia in Universo Mixtorum Corporum genera, in Substantias aliquot Similares, absque ullo sedimento, vel Capite Mortuo, dissolvere potuisse. Denique ex ipsius informationibus hoc colligere licet, Substantias illas homogeneas, à Corporibus compositis vi penetrantis Liquoris ejus elicitas, saepè tum quoad Numerum, tum quoad Naturam, tatis ab istis discrepasse, in quas eadem Corpora, mediante communi Igne, dividi solent. Cujus rei opus non erit aliam hoc loco probationem afferre, quam, cum nobis constet, in Communi nostrae mixtorum Corporum Analysi terrestrem &fixam admodùm substantiam, Sali aequè fixo saepè associatam, restitare; Auctorem nostrum nobis narrare, se Methodo sua omnia Concreta sine ullo Capite Mortuo distillare valuisse, proindeque illas Concreti partes volatiles reddere, quae in Amalysi vulgari fixae fuissent.