Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 70
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò ut, ni Chymici nostri publicum iteratumque Testimonium Viri; qui non potest non inter praecipuos, de quibus gloriari possunt, Spagyricos censeri, rejecerint, negare non debeant, reperiri in Natura aliud Agens posse, quod minus violentam, &cum magis genuinam, tum magis universalem, quam Ignis, Compositorum Corporum Analysin valeat instituere. Et me quod attinet, etsi hac occasione non possim non uti verbis illis, quae (ut nosti) amico nostro, Domino Boyle, sunt soseonia, quando de miro quodam Experimento sententiam rogatur; Testem Oculatum potiore jure Experimentis fidem adhibore, quam qui oculis ea non usurpavit: deprehendi tamen Helmontium adeò fide dignum scriptorem, etiam in nonnullis ipsius Experimentis improbabilibus, (semper Tractatum illum vagum excipio De Magnetica Vulnorum curatione, quem quidam amicorum ejus ab adversariis ipsius primo editum fuisse affirmant,) ut durum nonnihil existimem, mendacium ipsi impingere, maximè in eo, quod ab Experimento proprio tradit.