Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 77
Unproofread scanNot analysed yet
Atque etiam tunc, quando congregare Homogenea, &Heterogenea segregare Ignis videtur, non nisi per Accidens Effectum illum producit. Ignis enim duntaxat dissolvit caementum, vel potius compagem illam, sive structutam disjicit, quae partes Corporum Heterogeneas sub una communi forma constrictas tenebat; qua facta dissolutione, componentes Mixti particulae, discinctae, &libertatem nactae, Naturaliter, &saepè fine ulla Ignis operatione, suis quaeque similibus sese associant, vel potius loca illa capiunt, quae diversi gradus Gravitatis, &Levitatis, Fixitatis, vel Volatilitatis (sive Naturalis, sive ab impressione Ignis accersitae) ipsis assignant.