Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 76
Unproofread scanNot analysed yet
Respondeo verò, longè abesse, hunc Effectum adeò esse Calori Essentialem, π ν --ν CHIMICOPHYSICA. 77 lem, ut communiter opinantur. Etenim videtur potius, veram &genuinam Caloris proprietatem esse, in Motum ciere, &hoc ipso dissociare Corporum partes, easque in minutas particulas subdividere, nullo habito, sintne Homogeneae, an Heterogeneae, respectu: uti in Aquae Ebullitione, in Mercuris Distillatione, Corporumve actioni Ignis Expositione patet quorum partes vel non sunt (vel saltem eo Caloris gradu non apparent) Dissimilares: ubi totum, quod praestare Ignis potest, est, dividere Corpus in perpusillas partes, quae ejusdem sunt Naturae secum invicem, &cum suo Toto, ut earum Reductio per Condensationem evincit.