Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 79
Unproofread scanNot analysed yet
Dignum quippe est observatu, quod, licet Oleum, sive liquidum Sulphur, sit unum ex Elementis, ignea hac Analysi separatis, Calor tamen, qui reliquorum Printipiorum Volatilium particulas Accidentaliter unit, non semper eandem in hoc Oleum operationem exserat; cum nonnulla dentur Corpora, quae duplex largiantur Oleum, quorum alterum ad fundum it spiritus illius, cui alterum innatat; uti ostendere tibi in sanguinis ejusdem Cervi Oleis possum, quae etiamnum apud me asservantur, Quin imò ostendere tibi duo Olea potero, sollicitè ex eadem Humani sanguinis portione elicita; quae non modo Colore admodùm differunt, sed sibi invicem impermixtim innatant; agitationeque confusa sua sponte divortium faciunt. Atque Ignem saepè Corpora dividere eo solummodo nomine, quod nonnullae eorum partes magis sunt Fixae, aliae magis Volatiles, quam longè etiam harum alterutrae à Natura distent Elementari, satis est obvium, si modo quis illud observet in Ligni combustione, quod Ignis in Fumum &Cineres dissipat.