Latin
CHYMICO-PHYSICA
Robert Boyle, Chymista scepticus 80
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem non modo horum posterior ex Corporibus adeò discrepantibus, ut sunt Terra &Sal, liquido constat: sed prior in eam Fuliginem, quae Caminis adhaeret, condensatus, &Sal &Oleum, &Spiritum &Terram (atque aliquam etiam Phleomatis portionem) continere deprehenditur: quae cum ferè omnia sint isti Ignis gradui, qui ipsa sursum agit, Volatilia aequè (partibus Volatilibus forsan, juxta ac Ignis vehementia ad magis fixas subvehendum juvantibus, ut saepè in edulcato Coleothare, vi Salis Armoniaci ipsi mixti sublimato, sum expertus) sursum unà feruntur, post verò aliis Ignis gradibus ad disparem ipsorum Volatilitatem prodendum, ordine adhibitis, possunt separari. Praeterea, si discrepantia Corpora, in unam massam unita, utraque satis fixa sint, Ignis, nullis inventis partibus, satis ut expellantur, sursumve ferantur, Volatilibus, nullam separationem instituit; uti ex Argenti &Auri colliquati mixtura patet, cujus componentia metalla Aqua forti, vel Aquae Regis (prout vel Argentum vel Aurum praedominatur) facilè possunt separari, at in Igne solo, licet vehementi, Metalla juncta remanent Igne nonnisi Corpus in minutiores particulas dividente (quarum parvitatem ipsarum arguere Fluiditas potest) in quibus vel expeditae exiguae Ignis Atomi, vel agiles innumerique in vasa ictus, quietem, &continuitatem impediunt, absque ulla Principiorum Elementarium diremptione.