Latin
88
Robert Boyle, Chymista scepticus 88
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm jam ante dixi, Eleutherie, me nolle urgere hoc Experimentum, non modò quod, cum nonnisi semel id fecerim, fortè potuerim in eo hallucinari; sed etiam (idque praecipuè) propter illud multò pleniùs insigniusque Experimentum Separativae intensi Frigoris efficaciae, quod à praedictis Belgis invitis, in Nova Zembla Hyemantibus, fuit factum: quorum Navigationis Historia cum Liber sit valdè rarus, abs re non erit, partem illam Memorabilem tibi tradere, quae praesens Argumentum spectat, prout locum ex ipso Itinere, in Anglicum Sermonem traducto, excerpendum curavi, Gerhardum de Veer, Iohannes Cornelyson, &alii, Amstelodamo amandati Anno Domini 1596.