Latin
89
Robert Boyle, Chymista scepticus 89
Unproofread scanNot analysed yet
incommoda tempestate ad hybernandum in Nova Zembla prope Glactalem. Portum (ut vocant) adacti; decimo tertio Octobris, Tres nostrum (inquit Historia) Nave conscensa, Traham cerevisia onerabamus; ea verò onerata, cum animus esset ipsam ad domicilium nostrum avehere, subitò tantae vehementiae Ventus, Procella, &Gelu exoriebantur, ut, foras frigus tolerare non valentes repedare in Navim cogeremur; nec in eam reportare possemus Cerevisiam, sed eam extus relinquere super Traha teneremur: decinio quarto die, cum ex Navi egrederemur, Cadum Cerevisiae Trahae incumbentem invenimus, sed Gelu in extremitatibus firmiter adstrictum; ob intensum tamen frigus, Cerevisia, quae excernebatur, adeò fortiter ad Cadi latus congelabat ac si agglutinatum ipsi fuisset; atque hoc statu eum, domum nostram avectum, ibique erectum exhauriebamus; prius autem liquefacere Cerevisiam tenebamur, cum vix quidquam non Glaciatae Cerevisiae in Tina restitaret; saeterum in crassis illis faecibus non congelatis lacerti Cerevisiae delitescebant, adeò ut ob nimias vires bibi impermixta negaret, id verò, quod rigido stabat Gelu, Sapore Aquam referret: quare, fusione facta, alterum cum altero mixtum hauriebamus, sed pauper &insipidum experiebamur.