Latin
91
Robert Boyle, Chymista scepticus 91
Unproofread scanNot analysed yet
Possem Belgarum narrationem ex eo confirmare, quod aliquo ab hinc tempore contigit Amico cuidam meo ex intimioribus, qui questas apud me fuit, quod, cum Cerevisiam in usum Domesticum in Hollaudia (ubi tum commorabatur) coxisset, nuperae Hyemis rigor potum ita congelaverit, ut eum in glaciem, ac in exiguam fortis &spirituosi admodum Liquorit quantitatem redigeret. At fas non est diutiùs te in Frigore detinere, non tantum quod putare possis, me nil nisi à via aberrasse ad Thema, quod directè ad praesens meum institutum non faciat; sed etiam quia satis prolixus jam fui circa primam à me propositam Considerationem; etsi ea tam Paradoxa appareat, ut me esse verbosiorem videretur postulare, ne quis commento similem existimaret: attamen cum duntaxat susceperim commune Chymicorum &Aristotelicorum nostrorum Assumptum dubium reddere, spero me ita munere meo esse defunctum, ut mihi ad sequentes meas Considerationes pergere nunc liceat, quibus, quam priori, minùs immorabor. SCEPars secunda. Ecunda, quam velim animadverti, ConO sideratio haec est, non adeò indubium esse, ac tum Spagyrici, tum Aristotelici censere solent, quamlibet apparenter Similarem Distinctamve Substantiam, à Corpore aliquo, Ignis ope, separatam, in ipso, ceu Principium, Elementumve ejus, Praeextitisse. Ne hoc Paradoxum, supra quam est omninò opus, augeam, primum paucis explicabo, quid sibi velit Propositio, priùs quam argumentis eam munire pergam.