Latin
90
Robert Boyle, Chymista scepticus 90
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hac occasione recordor, cum superiori Hyeme admodum acuta tentarem de industria congelare, inter alios Liquores, Cerevisiam mediocriter fortem, in Vasis Vitreis, Nive &Sale circumpositis, me observasse, ex collo spissam quandam substantiam excerni, quae, ut videtur, multò magis par erat quam reliquum Liquoris, (quod in Glaciem versum reperi) Frigori resistendo, quaeque ex Colore &Consistentia manifestè satis Fermentum se prodebat: quod, fateor, nonnihil mirabat, cum nec dignoscerem gustu, nec deprehenderem percunctando, Cerevisiam ullatenus nimia fuisse recentem, quam ut commodè admodum biberetur.