Latin
ii
Robert Boyle, Chymista scepticus ii
Unproofread scanNot analysed yet
INTRODUCTORIA. rationem Lectori redAD dam, cur sequens Tractatus ita mutilus &imperfectus permittatur in publicum prodire, eum oportet illum edoceam, dudum jam esse, quod, in ingeniosi cujusdam viri obsequium, nonnullas ex Nationibus, quae me inhibebant, quò minus vel in Peripatetica vel in Chymica de Materialibus Mixtorum Principiis doctrina penitus acquiescerem, literum mandaveram. Hujus Dissertationis, quosdam post annos in eruditorum aliquorum manus incidentis, ea sors erat, ut tam benignè, eaque cum laude exciperetur, ut illiciis plusquam solitis ad eam publicandam inductus, consultum judicaverim ipsam revidere, ut quaedam, quae non conveniebant Lectori cuivis exhiberi, resecarem, nonnullaque alia ex iis, ex experimentis, observationibusque, exindè à me factis, mihi occurrerant, substituerem. Quid de Chartis meis factum, id alibi in quadam praefatione querulus commemoro.