Latin
iii
Robert Boyle, Chymista scepticus iii
Unproofread scanNot analysed yet
At ex quo illam scripsi, complures reperi paginas, ad ea Argumenta pertinentes, quae nunc explicatum eo. Quare cum viderem, tantum de Dialogo primo in manibus meis esse, ac ad statum quaestionis formandum requireretur, Introductionemque suppeditaret, tum ad Carneadis cum Eleutherio colloquium, tum ad alios quosdam Dialogos, qui suis de causis nunc hic una non eduntur; animum inducebam, Contenta scripti illius pro viribus supplere, quod ad secundam ex sequentibus Dissertationibus pertinebat, quodque, licet primas teneret omnium, nulla ratione poteram recuperare. Cumque secunda vice, Amicorum, sed non eorundem, de imperfecto hoc opere sententiam explorassem, eam talem deprehendebam, ut desideriis ipsorum obsecundans concederem, non modò ut ederetur, sed etiam ut, quamprimum id fieri commodè posset, ederetur. Equidem per omnes Dialogos de me ipso sum loquutus, ut de Persona tertia; isti quippe cum sermones continerent, qui ex numero erant primorum Tractatuum, quos componere dudum de rebus Philosophicis periclitabar, cum ratione cupiebam, uti Pictor ille, Latere pone Tabulam, &hominum de iis judicia intelligere priùs quam Auctorem eorum me profiteri.