Latin
CONSIDERATIONES
Robert Boyle, Chymista scepticus lix
Unproofread scanNot analysed yet
Nec erat necessum, interlocutores aliter à me introduci, quam liberè Philosophantes in Dialogo, in quo satis superque erat significatum, mihi animum non esse, meam ipsius sententiam de Argumentis propositis, multò minus de tota ipsa Controversia aperire, nisi quae attentus Lector ex quibusdam locis Carneadis poßit conjicere; (quibusdam locis, dico, cum non omnia, quae ille dicit, maximè in Disputationis aestu, mea faciam) partim in hac Dissertatione, partim in aliis quibusdam inter eosdem Interlocutores Dialogis (etsi illi immediatè de Elementis non agant) qui dudum apud me fuere asservati, fatumque, quod praesentes hosce sermones manet, expectant. Et sanè, multum illi de me hallucinabuntur, qui ex eo, quod jam in publicum emitto, inferunt, me Chymiam odio proseque vel Lectores meos odio ejus inflammare anniti. Spero, ea Specimina, quae nuper edidi de Tentamine, utilitatem ex Chymicis. Experimentis ad Philosophos Contemplativos manantem, ostendente, Lectoribus eorum aliam de me Opinionem conciliatura &Consilium meum erat (sed deerat opportunitas) una cum his Chartis Specimen aliquod, quod asservo, praelo committendi, cujus pars potior Apologiam pro uno genere Chymicorum continet.