Latin
CONSIDERATIONES
Robert Boyle, Chymista scepticus lx
Unproofread scanNot analysed yet
Ac Saltem, quoad eos, qui me norunt, spero, meos in Igne labores tum argumento ipsis Demonstrativo fore me nequaquam Chymicorum Artem odisse (etiamsi amicus plurimorum non sim, qui ei infamiam inurunt, dum eam profitentur) tum iis persuasuros, ut fidem mihi habeant declaranti, me inter istos Chymicos discrimen facere, qui vel sunt Impostores, vel nonnisi Laborantes, &inter veros Adeptos; nullos alios Tractatus publicandi, vix me sperare sinunt, fore mihi brevi facultatem, hos Dialogos ad umbilicum perducendi: partim, quod credere non reluctor, eos tempestivè satis, etsi non in Auctoris existimationem, in alios tamen fines, prodituros.