Latin
vii
Robert Boyle, Chymista scepticus vii
Unproofread scanNot analysed yet
Spes etiam me tenet, ingratum non fore multis viris ingeniosis (qui determinare non amant ullam momenti alicujus Controversiam, sine praevia consideratione eorum, quae in utramque partem afferri possunt, &majori tamen desiderio flagrant res Chymicas intelligendi, quam opportunitate gaudent eas addiscendi) hic in cumulum adducta invenire, tum complura ex meis propriis Experimenta, de industria facta ad Elementorum doctrinam illustrandum, tam multa alia vix aliter nisi sparsim in pluribus Chymicorum libris occurrentia, junctaque haec Experimenta sic tradita reperire, ut mediocris Ingenii Lector dummodò usitata apud Chymicos vocabula Technica norit, facilè ea intelligere, &vel cautus aliquis tutò iis fidere poßit. Haec proptereà adjicio, quod qui vel ullatenus in rebus Chymicis est versatus, non poßit non ex obscuro eorum ambiguo &ferè Aenigmatico tradendi, quae docere prae se ferunt, modo, percipere, ipsis consilium non esse ut intelligantur nisi à Filiis Artis (ut vocant) nec vel ab his quidem sine difficultate &incerti successus Experimentis. Adeò ut eorum nonnulli vix unquam tam candidè loquantur, quam quando trita inter ipsos sententia utuntur; Ubi palàm locuti sumus, ibi nihil diximus.