Latin
v
Robert Boyle, Chymista scepticus v
Unproofread scanNot analysed yet
Observo enim, novißimis annis Chymiam caeptam esse, uti meretur, à viris Doctis, qui priùs eam spreverant, excoli, ejusque scientiam à pluribus, qui, ipsam nunquam coluerunt, arrogari, ne eam ignorare existimentur. Undè factum, quod complures Chymicorum de rebus Philosophicis Notiones sumptae sunt pro conceßis, atque in usum versae, &sic ab eximiis admodum scriptoribus, tum Physicis, tum Medicis, adoptatae. Jam autem vereor, ne quid hinc detrimenti solidae Philosophiae incrementum capiat: quantumvis enim Chymicorum Experimentorum sim amantißimus, licet etiam complura Medicamenta Chymica non parvi aestimem; haec tamen ab illorum Notionibus de causis rerum, earumque generationis modo probè distinguo. Et quantum quidem hactenus dignoscere possum millena sunt Naturae Phaenomena, praeter plurima Accidentia, ad Corpus humanum spectantia, quae liquido &sufficienter vix explicabantur, ab iis, qui tam angustis se cancellis coercent, ut res à Sale, Sulphure &Mercurio, caeterisque, quae Chymicis peculiares sunt, Notionibus deducant nec diligentius, multò, quam solent, animadvertant ad Motus &Figuras minutarum Partium Materiae, reliquasque magis Catholicas faetasque Corporum affectiones. Quapropter intempestivum fortè nunc non erit, Carneadem homines monere, ne Capitali illi Chymicorum doctrinae de Tribus Principiis Hypostaticis assentiantur, donec illud sub examen vocaverint, perpenderintque, quomodo, liberare eam ob objectionibus ejus poßint; quarum fortè quaedam sunt, quae iis in mentem nunquam venerint; cum vel Chymicus aliquis eas velit, &non; alius nisi Chymicus eas possit proponere.