Latin
CHYMISTASCEPTICUS
Robert Boyle, Chymista scepticus xcvi
Unproofread scanNot analysed yet
Ac Saltem, quoad eos, qui me norunt, spero, meos in Igne labores tum argumento ipsis Demonstrativo fore, me nequaquam Chymicorum Artem odisse (etiamsi amicus plurimorum non sim, qui ei infamiam inurunt, dum eam profitentur) tum iis persuasuros, ut fidem mihi habeant declaranti, me inter istos Chymicos discrimen facere, qui vel sunt Impostores, vel nonnisi Laborantes, &inter veros Adeptos; eos; à quibus postremis, si eorum mihi commercio frui daretur, &lubenti &grato animo cuperem doceri de Natura inprimis &Generatione Metallorum: &illi fortè, qui norunt, quam parum de priori meo studio Experimenta Chymica faciendi remiserim, facilè credent, unum ex Scepticae hujus Dissertationis finibus fuisse non tam Chymiae detrahere, quam callentioribus ejus Magistris occasionem praebere, &neceßitatem quandam imponere genium istum occultabundum nonnihil exuere, ac Theoriam Chymicam vel melius explicare, vel probare, quam Vulgus Chymicorum hactenus praestitit, vel quibusdam ex nobilioribus eorum Arcanis nos locupletando evincere, artem ipsorum potis esse, vel Theoriae eorum defectus compensare.