Latin
CHYMISTASCEPTICUS
Robert Boyle, Chymista scepticus xcvii
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hoc amplius addere hic ausim, plurimum nos Chymiae derogaturos, si existimemus, eam docere nos non posse multò tum rei Medicae tum Philosophica utiliora, quam sunt ea, quae Chymicorum Vulgo hactenus sunt perspecta. Et nihilominus quod inferioris subsellii Spagyricos ipsos spectat, illi laboribus suis tam bene de republica Litteraria sunt merita, ut deplorandum mihi videatur, an quam ipsos à Veritate aberrare, quam tanta cum industria quaesivere.