Latin
xiv
Robert Boyle, Chymista scepticus xiv
Unproofread scanNot analysed yet
Denique Carneades sperat, se de viris ingeniosis hoc ipso benè meriturum, quod, dum ita Chymicorum Doctrinam ex obsiuris fumosisque eorum Laboratoriis protraxit, atque tum in apricum eam protulit, tum infirmitatem ostendit probationum, quae hactenus ad eam asserendam adduci consueverunt, vel judiciosis viris deinceps permittetur, sedatè debitoque facto scrutinio fidem ei negare; vel doctiores illi Chymici, qui existimationi ipsius impensius favent, clarius loqui tenebuntur, quam hactenus factum, eamque potioribus Experimentis &Argumentis tueri, quam sunt ea, quae Carneades examinavit: adeò ut speret, Curiosos alterutro modo vel satisfactionem, vel instructionem à conatibus ipsius derivaturos.