Latin
xv
Robert Boyle, Chymista scepticus xv
Unproofread scanNot analysed yet
Atque uti paratus est, datam in calce Dissertationis suae fidem liberare, melius informari pronus; ita exspectat informationem solidam, vel silentium. Licet enim, si ullis vere peritis Chymicis visum fuerit, humaniter &cum ratione ullam de Argumento, quod sub manu est, veritatem ab ipso nondum perspectam ei ostendere Carneades vel admittere, vel agnoscere Convictionem non detrectabit; attamen si quis ineptus, vel ad gloriam sibi parandum, vel qualemcunque alium ob finem, malitiosè vel ex incuria aliique Controversiae statu aberret, vel senin libris suis sum Argumentorum ejus perperam in contra telligat, vel rationum loco convitia se insicem spargat, uti editis Libris nuper à ChyScriptis, micis quibusdam factum; vel denique si calamum in ea inaniloquum stringat, id est, ambiguis obscurisve terminis sua proferat, vel ab Experimentis non satis intelligibiliter traditis arguat, Carneades profitetur, se otium suum tanti pendere, ut responsionem ad ejusmodi nugas jacturae illius parem non existimet.