Latin
CONSIDERATIONES
Robert Boyle, Chymista scepticus xxxii
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ego, meae mihi tenuitatis conscius, obfirmatè illis affeverabam, me inter viros tam doctos, circa Argumentum aden reconditum tanto lubentiorem, quanto essem aptior, auditorem quam interlocutorem fore: meque proinde ipsos obsecrare, ut, nulla mihi imposita propalandis imbecillitatet meas necessitudine facolutem concedant silenti dissertationis ipsorum auscultatione easdem sanandi: cui ut me interesse paterentur, nihil mihi supperere, quod ipsos ad id inducere posset, nisi quod in de haustae instructiones intelligentiorem ipsorum Admiratorem me essent redditurae. Addebam me omnino nolle penitus oriari; dum ipsi essent negotiosi, sed, si ita visum esset, me, confignando quae traderentur, scriptura compendiaria sermones illos quos nossem dignos, qui non interciderent, conservaturum.