Latin
CONSIDERATIONES
Robert Boyle, Chymista scepticus xxxiii
Unproofread scanNot analysed yet
Carueades, ejusque par amicorum primitus huic petito meo planè refragabantur: &quidquid mea in eo constantia efficere poterat huc rediit, ut in Elcutheris acquiescerent propositione, qui cum me tò adduxisset, suum esse ratus, quasdam mihi, utut languidas, ferre suppetias, rem ita dirimere sategit, ut ego literis Argumenta mandarem eo consilio, ut dissertatione finita ipsis mentem meam de subjecto ejus, Elementorum scil. seu Principiorum numero, depromerem, quod me sub finem disceptationis, si tempus id permitteret, vel proximo congressu facturum promittebat. Cumque hoc in se susciperet meo nomine, licet citra meum consensum, illi, qui convenerant, Protestationem à me in contrarium allatam repellebant; conjectis interim in Carneadem omnibus in universum oculis, unanimi juncto silentio, ipsum ad initium faciendum invitabant: quod (brevi interposita mora, qua durante Eleutherium meque contuebatur) hunc in modum peregit. Nec arguta ratiocinia Peripateticorum, in libris eorum à me reperta, nec scita experimenta Chymistarum, in laboratoriis eorum mihi ostensa, tantum apud me (adeo sum diffidentisne dicam?