Latin
DE CVBATIONE ET
Robert Grospré, Regimen sanitatis 18
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XI. N regimine sanitatis conuenit gaudio vti, Haetitia, ac cibis puris non medicinalibus. Voco cibos puros, qui sic alterantur à corpo re, quòd perfectè mutantur &conuertuntur, praeterquàm corpus nostrum omnino alterent &immutent. Voco autem cibos medicinales, qui, licet alterentur &elaborentur, alterant tamen corpus &permutant successu temporis. Cibi omnes in qualitate aliqua exceden tes, si fuerint calidi, adurunt sanguinem, sicut piper, allium: si frigidi, congelant, sicut lactu ca, portulaca: si magis sint frigidi, interficiunt, vt fungi &iusquiamus: si humidi, putrefaciunt, &caniciem inducunt: si sicci, virtutem deiiciunt, &caluiciem inducunt: si viscosi, opilant: si diuretici, renes macerant &corpus: si vnctuosi, supernatant, &nauseam inducunt: si amari, non nutriunt, quia solum dulce nutrit, vt ait Galenus 3. de Simp. medicina: si sal si, adurunt, &stomachum corrodunt: si pontici, constringunt &opilant: si acetosi, citò senescere faciunt. Omnis distemperata complexio (secundum Galenum 8. de Ingenio sanitatis) &mala consuetudo suo contrario debet reduci ad temperamentum, saluis quatuor conditionibus.