Latin
DE CVBATIONE ET
Robert Grospré, Regimen sanitatis 19
Unproofread scanNot analysed yet
Prima conditio, vt fiat tem pore sanitatis. Secuda conditio, quod fiat gra datim. Tertia conditio, vt corpus sit sibiipsi sufficiens: pauperes enim necessariò comedunt id quod habere possunt. Quarta conditio, vt sit ociosus patiens. Post diuturnam famem, secundum Auicennam 1. canone fen. 73. saturitate nihil deterius est, &econuerso. Corpora rara, porosa, &laxae carnis, caueant ab aëre aestuoso, frigore resoluente, &coitu excedente: verùm corpora dura &compacta, caueant à cibis grossis, ac viscosis. In regimine sanitatis, nihil est melius, quam habitare cum delectis &iucundis.