Latin
Cap. XVI
Robert Grospré, Regimen sanitatis 28
Unproofread scanNot analysed yet
CErra est mater foecunditatis, nullum enim vegetabile crescere potest, nisi in terrestri sub stantia radicetur, herbis &floribus oneratur &vestitur, quibus in autumno ac hyeme spoliatur. Terra habitabilis non debet esse lu tosa, ac limosa, nec malis herbis aut arboribus foecundata, verùm bonis herbis &odoriferis: putà vineis, arbore pini, &similibus. Secundum naturales, terraemotus fit in locis, in quibus est vehemens concursus maris, &in locis multarum cauernarum, vbi aër ventosus subintrat: quemadmodùm accidit tempore Herculis, vbi incepit eleuari terra ad similitudinem collis: deinde scissus est locus, &exiuit ventus tam validus, vt destruxerit vnam ciuitatem. DE QVATVOR ętatibus. Cap. XVIII Quatuor itize Vatuor sunt aetates, videlicet, Adolescen Qtia, Iuuentus, Media aetas, &Senectus. Adolescentia, est complexionis calidae &hu midae: hęc aetas ad crescendi vigorem est apta: adolescentes caueant à rebus venereis, quia venus immodica calorem naturalem extinguit.