Latin
Cap. XVI
Robert Grospré, Regimen sanitatis 29
Unproofread scanNot analysed yet
Hęc aetas vigesimo quinto aut vigesimo septimo anno finitur. Iuuentus, est calida &sicca, &multùm in se habet atrae bilis: quare in hac aetate multi insaniunt, &moriuntur ex tabe. Iuuenibus secundum Hippocratem accidunt morbi laterales, pulmonis inflammationes, ardores, diuturna profluuia, &difficul tates intestinorum. Haec aetas incipit ab anno vigesimoseptimo vsque ad quadragesimum, aut quadragesimumquintum. Viri qui in media aetate constituuntur, sunt calidi &sicci: tales ergo abstineant ab omnibus acetosis: nam in ista aetate corpus minui &decrescere incipit: verumtamen virtus non deficit. Haec media aetas durat ab anno quadragesimo quinto vs que ad sexagesimum septimum. In senibus siue decrepitis, virtutis apparet defectus: nam hi sunt sicut lucerna extinctioni parata. Senes indigent paucissima &saepissima refectione: à cibo enim multo sumpto suffocarentur: quemadmodùm paruus ignis à multis extinguitur lignis. Senes sunt frigidi &humidi, &ideo abundant phlegmate. DE QUATVOR TEMPOribus anni.