Latin
INDEX TOTIVS OPERIS
Robert Grospré, Regimen sanitatis 5
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum Galenu de exercitatione paruę pilę, nihil melius exercet corporis partes, quàm pila palmaria: haec enim adeo hominum vsibus est accommodata, vt ne pauperrimo quidem eius copia denegetur. Exercitium vt sit moderatum, debet pensari secundum consuetudinem, aetatem, tempus aliasque laborantis circunstantias. Immoderatum exercitium, est causa calefactionis membrorum, tam externo rum quàm internorum. Exercitatio corporalis, est honestus labor, humanae vitae fida custodia, dormientis naturae stimulus, sopiti caloris luna, superfluitatis consumptio, vitiorum fuga, morborum mors, temporis lucrum, iuuentutis debitum, adolescentiae disci plina, senectutis gaudium, salutis adiutorium, aemula &expultrix omnium malorum. Ille solus ab exercitio se subtrahit, qui felicitatis gaudio vult carere.