Latin
DE ORDINE IN
Robert Grospré, Regimen sanitatis 6
Unproofread scanNot analysed yet
DE ORDINE IN cibis. Cap. II. Vantitas cibi debet esse, quae satisfaciat Qnaturae, non appetitui: nam stomachus ca lidus appetit minus, quam oportet: frigidus, plus quam oportet: temperatus tantùm appetit, quantum digerere potest, secundum Galenum in Tegni, capit. de signis stomachi. Ex cibo (secundum Auicennam, primo canone fen. 3. cap de regimine cibi &potus) nullus est ita replendus, vt non sit locus vacuus in stomacho &superfluus: hae enim famis reliquiae, post vnam ho ram destruuntur, scilicet quando os stomachi corrugatum fuerit: quantitas autem discreta debet esse, vt numerus ferculorum binarium non excedat: nutrimentum melius est, quod melius sapit: proptereà quod stomachus &virtus retentiua vehementer ipsi applicantur. Consuetudo ad malum cibum, gradatim est abiicien da, non subitò, quia repentinas mutationes non sustinet natura, secundum Galenum in Tegni. 7. Abiectio consuetudinis non debet fieri, nisi in tempote sanitatis, quia in cura cu iusque aegritudinis, omnis consuetudo est to leranda: nam est basis &fundamentum naturę, vt dicit Galenus 7. de Ingenio sanitatis, assignans causam ibidem. Quòd si tempore aegritudinis consuetudinem mutaueris, laedes naturam tripliciter: primò, per aegritudinem: secundò, per medicinarum exhibitionem: tertiò, per delectabilium oblationem: quare natura non sufferens, finaliter succumbit. Si stomachus fuerit temperatus, &tempus temperatum, non debent in stomacho cibi commisceri diuersarum substantiarum, sed homogenii in substantia, &temperati 1 complexione, ne fiat inaequalis digestio.