Latin · Dactylic hexameter
IN OBITUM G.C. S. T. B
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 27
Unproofread scanNot analysed yet
Jam Chaos antiquum rediit, jam corpore in uno
Aestatemque hyememque vides; jam faedera poscunt
Et calor, &frigus; positis jam discolor armis
Africa pallentem vemens amplectitur Arcton.
Hîc pigro concreta gelu mihi membra ligantur;
Illic continuae comburunt omnia flammae.
Sic quà Sulphureo late patet Aetna camino,
Undantem fumum, &crebras vomit ore favillas;
At quà non rutilat vertex, ubi deficit ignis,
Perpetuas alit illa nives; juvat usque tueri
Mitia securis incendia juncta pruinis.
Haud aliâ ratione premor; simul ardet, &alget
Corpus, &in miserum insurgit frigusque, calorque.
Et medicas jam posco manus, Epidauria supplex
Templa adeo, &priscas aras, &numen adoro;
Atque hanc languenti fundo de pectore vocem.
Quicunque has aedes, atque haec delubra Deorum
Incolis, exaudi, &laetam mihi porrige Plantam
Quae tam multiplici medeatur sola dolori.
Finieram; subitoque Deus mihi talia fatur Ex adytis, imoque horrendùm sibilat antro