Latin · Dactylic hexameter
IN OBITUM G.C. S. T. B
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 28
Unproofread scanNot analysed yet
O! utinam sineret rerum jam conditus ordo
Dissimiles uno medicamine tollere morbos!
Sed vetuit Natura Parens; cum jura darentur,
Non voluit quicquam tantos agitare triumphos;
Neve unam cunctis dominari humoribus herbam.
Divisa imperia, &partitas provida vires
Distribuit plantis; hinc est quòd promptius illa
Torpenti gelidum deducit corpore Serum;
Illa movet Bilem, nigros fugat altera fumos.
Nam sive occulto cunctarum faedere rerum,
Congenerem succum, &similem trahat herba liquorem,
Seu tectis pugnent odiis, &milite fuso
Victrici cedat plantae contrarius humor;
Frustra in tot morbis eadem medicina bibetur.
Nam Natura sagax, cum leges poneret Orbi,
Uni odia, atque uni innatos astrinxit amores.
Ergo diversis armantur viribus herbae,
Plantaque purgatrix proprium sibi deligit hostem.
Gravidis Venae sectio compertere potest.