Latin · Dactylic hexameter
OPRMEI
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 6
Unproofread scanNot analysed yet
Ille cruentatas mergens in pectora palmas,
Omnia crudeli properat discindere ferro;
Irrumpitque aditus, laxataque claustra revellit.
Tum vero occultae sedes, vitaeque recessus
Ostendunt sese, &Cordis domus alta patescit.
Ipsum autem tenero affultum Pulmone superbum,
Interiore cubat tecto, &penetralibus imis;
Vitalesque omni diffundit corpore succos.
Nunc penitus totâ intentis compagine nervis
Tollitur, &stricto tumidum mucrone minatur,
Intentatque ictus; nunc fibris mollè solutis
Decidit, &subitò flaccescens languida circum
Demittit latera, &cono procurrit acuto.
Nec mora, nec requies; rapido sese ocyus Euro
Colligit, &motus servat, repetitque priores:
Atque iterum assurgens solidum densatur in orbem
Atque iterum in longum pendentia fila remittit.
Nam Natura sagax pariter nobisque ferisque
Mirâ arte in geminas divisit Corda Cavernas;
Quae modo turgentes ingesto rore tumescunt,
Et mox emisso subsidunt sanguine. Nempe
Nil stabile, immotumque datum est mortalibus aegris;
Nec sine continuo ducenda est vita labore;
Exoptata quies mors est. Cor mobile pulsu
Perpetuo quatitur, trepidatque: ex Corde superno
Quatuor enatae procurrunt ordine Venae,
Hinc binae, atque illinc; facies non omnibus una,