Latin · Dactylic hexameter
OPRMEI
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 7
Unproofread scanNot analysed yet
Non idem est habitus. Pars crasso tegmine tuta
Albet, &inclusos occultat cauta liquores.
Pars tenues tunicas, pellesque induta nitentes,
Purpureum ostentat laticem, livensque fatetur
Internos minio nativo ardescere tractus.
Illas spiritibusque tumens, &turgidus inflat,
Has leni placidus percurrit flumine sanguis.
Verùm Corde omnes, &eodem fonte coortae,
Grandescunt primùm, &fluvio majore feruntur;
Post autem angustos subitò tenuantur in amnes,
Inque canaliculos aliosque aliosque tributae,
Decrescunt sensim; filisque extensa minutis
Exta per, &carnes, atque omnia membra vagantur,
Vivificum cunctis afflantes artubus ignem.
Haec aliis olim satis explorata relinquit.
Ast ipsum interea cupidum nova cura fatigat;
Quis Cordis molem exagitet labor, unde calentes
Accipiat succos, &quas extrudat in oras;
Quo fluat exundans per aperta foramina Sanguis,
Sanguis qui inducto venarum tegmine clausus,
Ambiguos trahit anfractus, &fallit eundo.
Sic ubi lentus Arar tacito per pinguia repit
Culta gradu, lenique pererrat pascua rivo,
Incertum est partes has, an labatur in illas:
Cum verò injectas accepit gurgite moles,
Et trabibus fraenantur aquae, vehementior exit,
Mutatusque fremit, superatoque aggere spumans
Saevit, &in Rhodanum violentas concitat undas.
Ergo placet tepidos amnes, cursumque ruentis
Sanguinis obstruere, &nodo constringere Venas.
Sunt geminae ante alias insignes mole, modoque;
Illam jure Cavam vocitat Romana juventus,
Hanc olim Graii dixerunt nomine Aortam. Contiguis pariter labuntur fluctibus ambae, Et socios ambae spargunt per corpora ramos. Hanc Harvaeus, &hanc oculisque animoque remensus;