Latin · Dactylic hexameter
OPRMEI
Robert Grove, Carmen de sanguinis circuitu 8
Unproofread scanNot analysed yet
Forte Cavam primò tenui complexus habenâ,
Amplum intercludit filo cohibente canalem,
Obsepitque vias. Atque hîc, mirabile visu!
Qui propior Cordi sanguis dilabitur ultrò
Cordis in Auriculam, depletaque sanguine Vena
Concidit, &vacuas jungit sine flumine ripas.
Qui verò excelsâ Vitae distabat ab arce
Longiùs, astricto praeclusus stamine, caeptum
Sistit iter, magnoque attollit Vasa tumore:
Distentas tunicas, &claustra obstantia pulsat,
Implicitos nequicquam ardens perrumpere nexus.
Postquam haec Harvaeus solerti mente notârat,
Ipse manu nodos, &vincula linea solvit.
Tum subitò emissus per mota repagula sanguis,
In patulas Cordis cellas, &tecta refertur.
Haec ubi visa seni, multumque expensa sagaci;
Arripit ingentem, vincloque innectit Aortam.
Omnia nunc diversa videt, nunc altera surgit
Naturae facies. Nam quà longissima Vena
Perplexos ultra nodos porrecta jacebat,
Mollior elapso flaccescit sanguine; sed quà
Interiùs spectat, Cordi conjuncta sinistro,
Dura riget, succoque superveniente tumescit.
Allabensque liquor, spatiis conclusus iniquis,
Aestuat introrsum, vitalemque ampliat orbem,
Et propè disrupti intendit retinacula Cordis.
His etiam rite expensis, simul omnia circum
Laxat vincla Senex; magno simul impete sanguis
Emicat, &prono decurrit concitus amne:
Corque vices peragit, renovatque arteria pulsum,
Quantum efferre valent moribundi languida membra.
Harvaeus, qui cuncta animo securus obibat,
Constitit attonito similis, paulumque moratus,
His tandem charos dictis affatur amicos.
Vos quibus alma salus curae est, qui sacra medentum Pocula miscetis; quorumque potentibus herbis Fata retardantur, miserumque extenditur aevum; Accipite haec animis, memoresque recondite vestris;