Latin
VMBELLAE
Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova 69
Unproofread scanNot analysed yet
Flosculos producit parvos, pentapetalos, seu quinis segmentis in margine divisos, subcaeruleos, aliquando albos, &quasi obtutum fugientes; exeunte hyeme maturius floret caeteris, &brevi post semen binatim junctum, aliarum umbellarum propriè dictarum more perficit; quod etiam supra à nobis in doctrina valerianellarum observatum ¬atum, ut diligentius observarent Botanici discrimen inter hanc praecocem arvensem, seu oleraceam (lactuca agnina, olus album, aut locusta, dictam,) &serotinam nostram, semine singulari turgidiori praeditam. Hanc praecocem, etiamsi ab omnibus quasi authoribus neotericis describitur, de novo descripsimus, atque ejusdem semen delineandum conjunctim &separatim curavimus, quia ejus differentia neutiquam ab aliis authoribus ante me scribentibus bene observatur. Jam è longinquo suboleo aliquem plantarum nomenclaturae compilatorem, ex Theatris, pandectis, &Historiis Generalibus transcribentem mihi objecturum, hanc praecocem valerianellam (cum sit umbella proprie dicta) male collocatam, nec secundùm methodum à natura datam esse dispositam. Ipsum docuisse quid sit pro hac vice sufficiet, rationes in medium proferre aliàs non nos pigebit, unum hoc addo impraesentiarum, quod quoad foliorum dispositionem, odorem, &saporem cum praedictis convenit, ab ipsis quoad duplex semen recedit. Höc contingit multis aliis speciebus in pauculis differre quae in multis aliis maxime conveniunt; cum nullo subalterno genere umbellarum proprie dictarum melius &aptius hanc collocari posse assero. Si transcriptores illi quicunque fuerint, meliorem rationem addiderint, aliquid ipsos ex proprio cerebro deprompsisse dicam. &Vlerianella scabiosae semine, seu stellato, major Lusitanica. A valerianella Vscabiosae semine minore, à Doctissimo Fabio Columna descripta, &picta, sola magnitudine seminum praecipue differt: suntque majoris Lusitanicae semina stellata duplo seminibus ipsius valerianellae à Fabio Columna descriptae majora. Semina omnium harum valerianellarum delineanda, &sculpenda curavimus, quandoquidem omnium harum differentia praecipua consistat in seminibus, diversimode à natura factis: folia quasi omnium ad eundem modum constructa sunt; etiamsi poterit aliqua ex foliis itidem decerpi distinctio, semina certissima dant indicia. &PImpinella sanguisorba major, Canadensis, spicâ longiori rubrâ. Haec à sanguisorba majore vulgari, seu sorbestrella in hoc differt, quod spicam gerat duplo aut triplo longiorem, ternis aut quaternis aliquando unciis constantem. Folia habet etiam majora, &liora, caeterà par est. DImpinella major agrimonoides. Est foliis asperis, &hirsutis, agrimoniae instar. Primo intuitu, seu facie primâ, agrimoniae speciem prae se fert, quandoquidem cùm foliis tùm odore agrimoniae omnino accedat. Folia inquam habet rugosa, seu aspera &hirsuta, costae seu nervo medio è regione adhaerentia (aliarum pimpinellarum more) quae contrectata gratissimum eructant odorem, agrimoniae Italicae odoratae quam proxime accedentem. Caules sunt pedales &in solo fertili sesquipedales, non rectà ascendentes, sed procumbentes: in quorum cimis proveniunt spicae breves, seminibus striatis &quasi undulatis (gratissimi etiam odoris) onustae. Vide Tab. Generalem Icon. seminum 65. &Tab. Icon. umbellarum. 12.