Latin
VMBELLAE
Robert Morison, Plantarum umbilleiferarum distributio nova 70
Unproofread scanNot analysed yet
THalictrum majus siliqua seminis striata, foliis rugosis, trifidis. Hoc Thalictrum facile inter caetera distinguitur, quod foliis donetur asperis, rugosis, trifidis, mucronibus acutioribus, quam qui in foliis caeterorum conspiciuntur. Caules sunt striati admodum, seu angulosi. Siliquae quibus semina cylindriaca, laevia, seu plana, subfusca, seu rubra in medio crassa, &tumida, versus extrema gracilescentia includuntur, sunt striis majoribus etiam donatae. Vide de siliquis striatis &triquetris, &seminibus inde exemptis Tab. Generalem iconum se