Latin · Dactylic hexameter
EPIGRAMMA
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 29
Unproofread scanNot analysed yet
Jamque illa Coeli, aut Boream regione rigentem,
Aut fugere imbriferis horrentem nubibus Austrum.
At rutilo si forte Deo conjuncta, tenacem
Dum superant nodum, tueamur, et aetheris unam
Percurrant oram pariter; spectatur eadem
Tum Phoebo, nobisque plaga, contraria nodus
Dirigit aut sese ad signa, ut procul avius ultra
Nectitur, aut citra Phoebeae lampadis ignem.
Jam vero leges, 37 quas Phoebum obeuntia servant
Sydera, turma Jovis, tardique parentis easdem
Turma tenet, regemque suum comitata per auras
Stipat, et imparibus circumvolat undique gyris.
Ollis, nam Terrae cursum comitatur euntis
Ipsa etiam, stipatque latus, gyroque perenni
Circuit, adnumerant Phoeben quoque. Non tamen illam