Latin · Dactylic hexameter
EPIGRAMMA
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 29-2
Unproofread scanNot analysed yet
Innuere, atque brevi sas tantum attingere cantu.
Ipsa ciet Pindo Musas, vocat ipsa canentem
Ad sese, nostrae quae pars est maxima curae;
Jam Dea, et implexos ostentat ab aethere gyros.
Ergo age, fige acies, cursumque tuere vocantis.
Principio 38 aeternis Terram dum motibus ambit
Fida comes, sese ad leges componit easdem,
Atque eadem servat Phoebe communia jura.
Scilicet aethereas paribus nec semper in oras
Consurgit spatiis, nec in aequo ducitur orbe:
Illum ipsum, cui nempe latus subsidit utrumque
Pressius, ac medio procurrit longior axis,