Latin · Dactylic hexameter
LIBER PRIMUS, lines 1.227-1.271
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 1.227-271
Unproofread scanNot analysed yet
Huic gemmis distincta chlamys variataque fusco
Plurima coeruleo praecingit fascia pectus.
Ergo suae natum vittae patremque corona
Prodet et intuitu dabit usque agnoscere primo.
At quamquam in medio quondam bene notus Olympo,
Mutato contra ignarum mox ore tuentem
Ludet et astrorum latitabit in agmine Mavors.
Ille etenim terris quondam sat proximus imis
Emicat atque trucem ostentans ex aethere frontem
Sydera sanguineo paene omnia lumine vincit
Insultans. At mox vectus procul aethera in altum
Mitescit sensim positoque colore minisque
Vix aequat stellas tenui jam luce minores.
Alma17 Venus nunquam media tibi nocte nec unquam
Adversa Phoebo coeli de parte nitebit.
Hesperus (ut sero occiduas cum vespere ad oras
Effulget, divam Graji dixere vocantes)
Consequitur Phoebum. Ast eadem consurgit ab undis
Phosphorus Eois et Phoebi nunciat ignes
Vicinumque diem pecudumque hominumque labores.
Illa Jovem radiis pulcherrima vincit et ore,
Quo miserum mortale genus, quo numina captat,
Effundit jubar ac nocturnas discutit umbras.
Atque olim, licet e medio Sol altus Olympo
Imbuat aerios immenso lumine campos,
Exerit alma polo nitidum caput atque stupentes
Allicit adspectantum oculos ignaraque rerum
Corda rudis vulgi percellit; nuper ut amplam
Agrippae ad molem atque immanibus alta columnis
Atria confluere affusas circum undique turmas
Vidimus et densa mirari sydus ab umbra.
Ast olim obscuras etiam spoliata per auras
Depositis graditur radiis tenuique renidens
Lumine seu torquet miseros seu fallit amantes,
Immensas late quaesita per aetheris oras.
Unus18 vix unquam tibi se Cyllenius ignis
Spectandum dabit atque oculos percellet acutos.
Nam semper Phoebi rutilo tam proximus orbi
Vix unquam hinc atque hinc dextra laevaque recedens
Et breviore via et cursu mage praepete primus
Evolat et tanti radiis sese explicat ignis.
Proinde latet rarusque atque imo in margine coeli
Erumpit primo seu vespere sive furentes
Cum jam Solis equos currumque Aurora paravit
Et roseos puro profudit ab aethere flores.