Latin · Dactylic hexameter
LIBER PRIMUS, lines 1.272-1.315
Ruđer Bošković, De solis ac lunae defectibus 1.272-315
Unproofread scanNot analysed yet
Vividus at multa vicinae in luce diei
Frustra fallaces quaerentem condere vultus
Ostendet fulgor, radiorum et cuspis acuta
Prodet perreptantem et inania furta parantem.
At Phoeben sudo quis non agnorit Olympo
Suspiciens? Norunt pueri innuptaeque puellae
Alternantque choros et mutua carmina dicunt.
Novit et insanum furiali turbine rhombum
Contorquens immitis anus frontemque minacem
Crispat et ore fremens immurmurat abreptamque
Ardenti sperat divam deducere curru.
Hactenus, aetherias teneant quae sydera sedes
Queis noscenda tibi signis, quo sparsa per axem
Ordine. Nunc varios cursus variosque recursus
Expediam, facili praesens modo numine Phoebus
Dicentem regat et veniant ad carmina Musae.
In primis19 coelo quidquid nitet, aurea Phoebe
Phoebusque errantes ignes dirique cometae
Syderaque extremi disjuncta in margine mundi,
Spectanti celerem motum gyrosque perennes
Objiciunt. Cursu occiduas namque omnia in oras
Cernimus unanimi contendere seque rotatu
Urgere assiduo et magnos circum ire per orbes;
Sive quod immensi moles vastissima coeli
Ipsa super gemino sese, Tellure quieta,
Cardine circumagat conclusaque transferat astra;
Sive quod affuso librata sub aere Tellus
Axe suo se verset agens coeloque quieto
Eoas contra semper nitatur in oras.
Namque oculos eadem pulsat, pertingit ad imas
Forma eadem cerebri sedes, sive omnia circum
Spectatorem obeant immotum, sive quietis
Omnibus ipse suo se vortice flectat in orbem.
Contorta insani quondam sic impete venti
Stantem alta in puppi dum te jubet unda rotatu
Circumagi rapido et subita vertigine torquet,
Mille rates, si mille Notis dant plena secundis
Lintea spumantesque undas montesque remotos
Littoraque et turres et quidquid in aethere summo
Eminet, immotum circa te volvier atque
Illo, quo raperis, raptari vortice credas.
Atque hinc et patria exusta dum Troius heros
Provehitur pomi terrasque recedere et urbes
Vidit et objecto discedere littora ponto.